Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 16.16.1 Cic. Fam. 16.17.2 (English) >>Cic. Fam. 16.18.1

Scr. Asturae iv K. Sext. a. 709 (45). TVLLIVS TIRONI S. 16.17.1 video quid agas ; tuas quoque epistulas vis referri in volumina. sed heus tu, qui κανών esse meorum scriptorum soles, unde illud tam ἄκυρον 'valetudini fideliter inserviendo'? unde in istum locum 'fideliter' venit? cui verbo domicilium est proprium in officio, migrationes in alienum multae ; nam et doctrina et domus et ars et ager etiam. 'fidelis' dici potest, ut sit, quo modo Theophrasto placet, verecunda tralatio. sed haec coram.

16.17.2 Demetrius venit ad me a quo quidem comitatu ἀφωμίλησα satis scite. tu eum videlicet non potuisti videre. cras aderit ; videbis igitur ; nam ego hinc perendie mane cogito. valetudo tua me valde sollicitat ; sed inservi et fac omnia. tum te mecum esse, tum mihi cumulatissime satis facere putato. Cuspio quod operam dedisti mihi gratum est ; valde enim eius causa volo. vale.



Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 16.16.1 Cic. Fam. 16.17.2 (English) >>Cic. Fam. 16.18.1

Powered by PhiloLogic